monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, III <<<     >>> V

Caput IV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Huius itaque ultimi iudicii Dei testimonia de scripturis sanctis, quae ponere institui, prius eligenda sunt de libris instrumenti novi, postea de veteris. Quamvis enim vetera priora sint tempore, nova tamen anteponenda sunt dignitate, quoniam illa vetera praeconia sunt novorum.
2 Nova igitur ponentur prius, quae ut firmius probemus, adsumentur et vetera. In veteribus habentur lex et prophetae, in novis evangelium et apostolicae litterae. Ait autem apostolus: "Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata per legem et prophetas; iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt."
Haec iustitia Dei ad novum pertinet testamentum et testimonium habet a veteribus libris, hoc est lege ac prophetis.
3 Prius igitur ipsa causa ponenda est, et postea testes introducendi. Hunc et ipse Christus Iesus ordinem servandum esse demonstrans: "Scriba", inquit, "eruditus in regno Dei similis est viro patri familias proferenti de thesauro suo nova et vetera."
Non dixit: "Vetera et nova", quod utique dixisset, nisi maluisset meritorum ordinem servare quam temporum.